monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 84, 4
Quid igitur faciam? Negem me eiusdem dogmatis esse? Non credent. Iurem? Ridebunt, et dicent: domi nobis ista nascuntur. Faciam quod solum cavent, ut sacra eorum atque mysteria in publicum proferam, et omnis prudentia eorum qua nos simplices ludunt, in propatulo sit: et qui neganti voci non credunt, credant saltem arguenti stylo. Hoc enim vel maxime cavent, ne quando contra auctorem suum eorum scripta teneantur. Facile dicunt cum iuramento, quod postea alio solvant periurio. Ad subscriptionem tergiversantur, quaeruntque suffugia. Alius, Non possum, inquit, damnare, quod nemo damnavit. Alius, Nihil super hoc a Patribus statutum est: ut dum totius orbis provocatur auctoritas, subscribendi necessitas differatur. Quidam constantius, Quomodo, inquit, damnabimus, quos Synodus Nicaena non tetigit? Quae enim damnavit Arium, damnasset utique et Origenem, si illius dogmata reprobasset. Scilicet uno medicamine omnes simul morbos debuere curare; et idcirco Spiritus Sancti neganda maiestas est, quia in illa Synodo super substantia eius silentium fuit. De Ario tunc, non de Origene quaestio fuit: de Filio, non de Spiritu Sancto. CONFESSI SUNT quod negabatur: tacuerunt de quo nemo quaerebat. Quanquam latenter Origenem fontem Arii percusserunt; damnantes enim eos, qui Filium de Patris negant esse substantia, illum pariter, Ariumque damnaverunt. Alioqui hoc argumento, nec Valentinus, nec Marcion, nec Cataphryges, nec Manichaeus damnari debent: quia Synodus Nicaena eos non nominat: quos certe ante Synodum fuisse, non dubium est. Quod si quando urgeri coeperint, et aut subscribendum eis fuerit, aut exeundum de Ecclesia, miras strophas videas. Sic verba temperant, sic ordinem vertunt, et ambigua quaeque concinnant, ut et nostram et adversariorum confessionem teneant, ut aliter haereticus, aliter catholicus audiat. Quasi non eodem spiritu et Apollo Delphicus, atque Loxias oracula fuderit Croeso et Pyrrho diversis temporibus, sed pari illudens stropha? Exempli causa pauca subiiciam.